- REGULUS
- I.REGULUSseu Basiliscus Hebr. Gap desc: Hebrew tsepha vel Gap desc: Hebrew, tsiphoni, Isidoro Sibilus, quod sibilô occidat, antequam vel mordeat, vel exurai; Avicennae, in c. de Speciebus serpentum, est de prima specie serpentum, quorum veneni vis tam intensa est, ut mors a tempore morsus non differatur ultra tres horas, neque ulla sit curatio. Seu, de specie scrpentum surdorum et stridulorum, h. e. eorum, qui vel ad cantum Magi ineantatoris videntur, obsurdescere, quia illô non magis afficluntur, quam si surdi essent; vel etiam τῷ ἐπαοιδῷ ἀντᾴδουςι, Incantatori recanunt; ita ut illos irrita sit incantatio, qua de re diximus supra, ubi de Aspida Surde, nec non in verbo Recanere. Eum certe non morsu solu, sed visu etiam et sibilô nocere, idem tradit, idque usque ad sagitta iactum. Longitudinis est unius spithamae, seu trium paimorum minorum, quorum quisque quatuor digitorum est. Nicander, Theriacon, v. 398.Ξανθὸς, ἐπὶ τρία δῶρα φέρων μῆκός τε καὶ ἰθύν,Flavus est, ad tres palmos habet lonitudinem et (crescendi) impetum.Proprium eius, quod flatu adurit: in Aegytpo frequens, ut et in Libya ac Cyrenaica regione etc. de quo multa videapud Sam. Bochart. in Hierozoico, Part. poster. l. 3. c. 9. et 10. ut et supra, in voce Basiliscus.II.REGULUSvide supra in vocibus Aquilini, Attilius, Levineius, item Memmius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.